

Liber Regum Tertius*
Caput 7: Versus 37
In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura, sculpturaque,etc.[BED., ibid.]Quare decem bases sint factae et totidem luteres suppositi, dictum est supra; quod vero una erat mensura sculpturaque consimilis omnium basium vel luterum, non ea significatione factum est, quod aequalia possint esse omnium merita doctorum; sed quia eis est una fides Evangelii, qua instruuntur, unum sacramentum baptismi quo abluuntur, unus idemque Spiritus quo omnes consecrantur, quamvis habeant diversas donationes in ipso Spiritu, qui dividit singulis prout vult.